- LAPILLI Candefacti
- LAPILLI Candefactimultiplici apud Arabas in usu. Iis enim lac coquere, carnes ad esum assare, stigmata etiam et cauteria vivae carni imprimere ac inurere consuevêre; cuiusmodi lapidem illi ridpha dicunt, voce parum aabludente ab Hebr. rispa s. ritspha, quod occurrit 1. Reg. c. 19. v. 6. ubi de subcinericio pane, Eliae in deserto oblato, et Esai. c. 6. v. 6. ubi de Seraphinorum uno, in manu Gap desc: Hebrew habente, quo forcipe ex Altari sumpto et ad labia Prophetae applicito, ea purificavit. In quo utroque loco cum vocem Hebraeam Seniores ἄνθρακας, Latini carbones s. prunas magno consensu interpretentur; Bochart. calculum s. lapillum ignitum, vel candefactum exponit, existimans in Altari huiusmodi fuisse lapides, quorum contactu caro victimarum, quae Deo offerebantur, vel coqueretur, vel absumeretur citius; adeoqueve horum uno per visionem ablato Seraphinum Prophetae labia tetigisse ac mundavisse. Vide eum Hieroz. Parte prior. l. 2. c. 34. ut et Herpenium in Adagiis, post Locamanni Fabulas, editis, nec non supra in voce Calculi. Addam saltem, facere huc apprime, quod de calculis ex ara sumi solitis, ab Areopagitis Atheniensibus, in Homicidii causa, diximus supra. At Lapilli, apud Stat. l. 4. Sylv. 6. v. 18.Nox et Erythraeis Tethidis signanda lapillisEt memoranda diu ——Sunt omne gemmarum genus, et margaritae, C. Barthio. Vide quoque Comm. Theodori Marcilii ad Pers. p. 45. Et de gemmis quidem, res dubio caret, quamvis Iurecoss. lapillos a gemmis distinguant, posteriori hoc vocabulo indigitantes solum lapillos διαφανεῖς s. pellucidos, qua de re vide Salmas. ad Solin. passim, inprimis p. 91. Margaritas, quamvis ab iisdem lapidum censu eximantur, Hebraei, Arabes et Graeci pro lapillis habent. Nec dissentiunt Romani Poetae, Historici, Philosophi. Graeci quoque recentiores margaritam compositâ hlnc voce λιθομάργαρον vocant. Quam in rem vide Auctores citatos Sam. Bochart. Hieroz. Parte post. l. 5. c. 8. et infra in voce Perla dicenda. Sufficiat in praesens, quod Horat. niveos viridesque lapillos appellat uniones et smaragdos, Serm. l. 1. Sat. 2. v. 80.Nec magis hinc itner niveos viridesque Lapilloselenchum lapidem Mart. l. 11. Epigr. 50. cuius Epigraphe in Phyllida.Nunc plorat speculo fallax ancilla relicto:Gemma vel a digito, vel cadit aure lapis.Dii πγηομαντέιας specie, quâ tres lapillos in fontes proicientes observabant, quos gyros descnedendo facerent vide supra Fons. de investitura per lapillum, ubi de Investitura de denuntiatione novi operis, per iactum lapilli, infra, in voce Nuntiatio.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.